Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit, luridaque evictos effugit umbra rogos. Cynthia namque meo visa est incumbere fulcro, murmur ad extremae nuper humata uiae, cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, et quererer lecti frigida regna mei. eosdem habuit secum quibus est elata capillos, eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit, et solitum digito beryllon adederat ignis, summaque Lethaeus triverat ora liquor. spirantisque animos et vocem misit: at illi pollicibus fragiles increpuere manus: ‘perfide nec cuiquam melior sperande puellae, in te iam vires somnus habere potest? iamne tibi exciderant vigilacis furta Suburae et mea nocturnis trita fenestra dolis? per quam demisso quotiens tibi fune pependi, alterna veniens in tua colla manu! saepe Venus trivio commissa est, pectore mixto fecerunt tepidas proelia nostra vias. foederis heu taciti, cuius fallacia verba non audituri diripuere Noti. at mihi non oculos quisquam inclamavit euntis: unum impetrassem te revocante diem: nec crepuit fissa me propter harundine custos, laesit et obiectum tegula curta caput. denique quis nostro curvum te funere uidit, atram quis lacrimis incaluisse togam? si piguit portas ultra procedere, at illuc iussisses lectum lentius ire meum. cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti? cur nardo flammae non oluere meae? hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos inicere et fracto busta piare cado?
|