The Mudcat Café TM
Thread #102615   Message #2104466
Posted By: Rapparee
16-Jul-07 - 03:22 PM
Thread Name: .
Subject: RE: .
As my good ol' buddy Gus once said, "Ego iam errorem puto, quam antea veritatem putabam: utrum recte existimem, a te praesente audire cupio. In. primis summum errorem puto, omnipotentem Deum, in quo una nobis spes est, ex aliqua parte violabilem, aut coinquinabilem, aut corruptibilem credere. Hoc vestram haeresim affirmare scio; non quidem verbis. quibus nunc usus sum: nam et vos interrogati confitemini Deum esse incorruptibilem et omnino. inviolabilem et incoinquinabilem; sed cum coeperitis caetera exponere, cogimini eum corruptibilem, penetrabilem, et coinquinabilem profiteri. Dicitis enim aliam nescio quam gentem tenebrarum adversus Dei regnum rebellasse: Deum autem omnipotentem, cum videret quanta labes et vastitas immineret regnis suis, nisi aliquid adversae genti opponeret, et ei resisteret, misisse hanc virtutem, de cuius commixtione cum malo et tenebrarum gente mundus sit fabricatus. Hinc esse quod hic animae bonae laborant, serviunt, errant, corrumpuntur: ut necessarium haberent liberatorem, qui eas ab errore purgaret, et a commixtione solveret, et a servitute liberaret. Hoc ego nefas puto credere, Deum omnipotentem aliquam adversam gentem timuisse, aut necessitatem esse passum, ut nos in aerumnas praecipitaret."

Ain't it the truth, though? Ain't it the bloody truth!