The Mudcat Café TM
Thread #59418   Message #2150800
Posted By: Rapparee
16-Sep-07 - 09:24 PM
Thread Name: BS: The Mother of all BS threads
Subject: RE: BS: The Mother of all BS threads
Amos, I give you this from the Official History of the Damned Legion (Boise: Official Idaho Legion History Publishing House, 1915), p. 167 et seq., hoping that it will explain much to you:

Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri prope diffiderent victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse. Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum. Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt. Quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa . . et fasces… praeterea hos habuit…

(I would not insult your intelligence by translating it.)