The Mudcat Café TM
Thread #26683   Message #322369
Posted By: Alice
18-Oct-00 - 10:40 PM
Thread Name: Lyr Req: Latin for O Come O Come Emmanuel
Subject: Lyr Add: VENI, VENI EMMANUEL / O COME, O COME, ...
From the Saint Gregory Hymnal and Catholic Choir Book:
© 1920, Nicola A. Montani, Philadelphia, PA.

VENI, VENI EMMANUEL
(Ancient Chant)

Veni, Veni Emmanuel!
Captivum solve Israel
Qui gemit in exilio
Privatus Dei Filio

Gaude, Gaude,
Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni, O Jesse Virgula!
Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari,
Educ, et antro barathri.

Gaude, Gaude,
Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni, veni O Oriens!
Solare nos adveniens
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.

Gaude, Gaude,
Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni Clavis Davidica!
Regna, reclude coelica
Fac iter tutum supernum
Et claude vias inferum.

Gaude, Gaude,
Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.